- PRAEDUCTAL seu PRAEDUCTALE
- PRAEDUCTAL seu PRAEDUCTALEGraece παράγραφος, a praeducendis lineis, dictum est plumbum vel stilus, quô in membrana lincae praeducebantur, ad dirigendam scripturam. Vetus Grammaticus, c. de ferreis instrumentis, Σκαλὶς, sarculum; γ῾πήτιον, subla; Σμίλιον, scalpellum; Γραφεῖον, graphium; Μαχαίριον, cultellum; Παράγραφος, praeductile; Ω᾿τιογλύφος, Auriscalpium. Stilum igitur ferreum praeacutum, vel plumbum sic vocitârunt, quod eô praeducerent lineas. Colloquia Pueril. antiqua, Surge puer, quid sedes? tolle librosomes Latinos, membranas et pugillares et locellum et praeductale. In Graeco est, τ`ας διφθέρας, τὰς πινακίδας, τὸν γλῳςςόκομον καὶ τὸν παράγραφον. Graecum Epigramma ἀναθηματικὸν a Scriba vel Antiquario, apud Salmas. ad Solin. p. 907. κανόνισμα σελίδων φιλόρθιον exponit,Καὶ σελίδων κανόνισμα φιλόρθιον, ἔργματι λάεις.Hinc παραγράφων, qui praeducit ac praescribit lineas. Ad regulam autem praeducebantur, qui Graecis κανών. Epigramma Dedicatoria ἀπὸ ταχωγράφων,Καὶ κανόνα γραμμῆς ἰθυπόρου ταμίην.Hic enim canon sive regula apposita plumbum sive stilum dirigebat, ad rectas lineas, quibus scriptura insisteret, praeducendas etc. Vide quae supra de Plumbo, et plura hanc in rem apud praefatum Salmas. ad Solin. p. 916. et 917. De Praeducto vero foribus claustro, apud Germanicum in Arateis, ubi de clavis Laconicae cum sidere Cassiopeae collatione,Qualis serratos obicit clavicula dentes,Succutit et foribus praeducti vincula claustri,Talis disposita est, stellis ipsa horrida vultu:hic passim, ubi de Claustris aedium, Obicibus, Pessulis etc. item voce Sera.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.